ORDEMACHERA

ORDEMACHERA
ORDEMACHERA
castrum Germaniae, in Marchionatu Badensi, sub Principe proprio, ex familia Badensium Marchionum. Cum enim Bernhardus, qui Badensem ramum condidit, duos habuisset filios, Philibertum et Christophorum, ille Patri successit, huic Rodemachera concessa est. Natus is A. C. 1537. ex Caecilia Suecica (filia Gustavi Regis) numerosam suscepit prolem: in qua eminet Eduardus Fortunatus, qui in Anglia genitus A. C. 1565. Patri successit Religionem Pontificiam amplexus, ex coniuge Maria ab Eicken (filia Iodoci Dn. de Riviere Gubernatoris Bredae) reliquit A. C. 1600. filios, Wilhelmum et Hermannum, novarum linearum auctores. E quibus ille natus A. C. 1596. Rodemacherae habitavit et ex Antonia Elisabetha Comite Criechingia, genuit Carolum Wilhelmum Eugenium et Mariam Sidoniam Philippo Principi Hohenzollerano nuptam A. C. 1662. ex Maria vero Sidonia Comita Flackenstenia, Philippum Balthasarem et mariam Eleonoram Sophiam, Ioanni Francisco Desiderato Comiti Nassovio sociatam A. C. 1665. Patre vero A. C. 1664. et dein utrôque filiô exstinctis, linea defecit. Phil. Iac. Spenerus Syllog. Geneal. Hist. in Familia Badensi. Vide quoque eum Theatr. Nob. Europ. Part. III. p. 23. et 27. et plura de Principibus hisce suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”